PIVS PP. XI
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem offertur ad Nos te egregiis animi ingeniique laudibus ita commendari, ut dignus profecta videaris cui Nostrae benevolentiae testimonium publice exhibimmus. Placet propterea nunc Nobis te ad ecclesiasticae dignitatis magni momenti gradum promovere. Quia re bisce te Litteris, auctoritate Nostra Protonotarium Apostolicum ad instar,participantium eligimus facimus ac re nuntiamus, tibique facultates omnes, jura, privilegia, honores, atque indulta tribuimus, quibus ecclesiastici viri hac dignitate aucti utuntur, fruuntur potisfinum ei Constitutionis a Decessore Nostro Pio PP X de Conlegio Protonotariorum die XXI mensis februarii anno MCMV editae cujus Constitutionis exemplar, praelo impressum, ad te transmitti jussimus.
Porro, dum statuimus ut notitia ejusdem dignitatis in te conlatae ad Acta Conlegii Protonotariorum Apostolicorum ex officio referatur, praecipimus ut, priusquam concessionis enunciatae beneficio perfruaris, coram Archiepiscopo tuo, qui Decani ipsius Conlegii vices hac in re aperet, Fidei professionem emittiis juxta articulos a Sede Apostolica propositos; debitae fidelitatis jurisjurandi verba ex sebemate concipias quod, similiter per typos editum, ad te jusfimus transmitti; denique reliqua serves religiose, quae per Constitutionem eandem servanda praescribuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Maji anno MCMXXXI.
Pontificatus Nostri decimo.
Dilecto filio Wladimiro Ghika, Sacerdoti
E. Card. Pacelli
a Secretis Status